Metz Epitome 12

מתוך Amitay.haifa.ac.il
קפיצה אל:ניווט, חיפוש

מקורות ראשוניים ועתיקים א / מקורות ראשוניים ועתיקים M

טקסט

barbari autem clamore facto Macedones sagittis ceterisque telis figere coeperunt; multos sauciarunt conpluresque occiderunt ideo, quod tela evitare propter angustias nullo modo poterant. deinde, simul rates ad ripam accesserunt, Alexander turmas impressionem facere phalangesque consequi iussit, brevique tempore, postquam primi animo constanti impressionem fecerunt, omnes barbari se in fugam dederunt. eos Macedones per noctem sequentes usque ad Liberi Patris columnam pervenisse dicuntur. inde ad flumen Tanaim et castra reversionem fecerunt.