Metz Epitome 49

מתוך Amitay.haifa.ac.il
קפיצה אל:ניווט, חיפוש

מקורות ראשוניים ועתיקים א / מקורות ראשוניים ועתיקים M

טקסט

Ultra id flumen quidam Mophis, Taxilis filius, qui iam patre vivo Alexandri amicitiae ob eius res gestas cupidus fuisset, patre mortuo legatos ad Alexandrum misit oratum, qui renuntiarent, quid vellet: utrum se regnum paternum obtinere an ali<um,> quem missures esset. id ubi Alexander audivit, animum eius ac sententiam singularem admiratus est. Mophis autem neque nomen mutare neque vestem regiam volebat sumere; itaque Alexandri adventum expectabat.